- IRENE
- I.IRENECratini pictoris filia, et ipsa in hac arte celebris evasit: inter cuius opera puellam, quae est Eleusine, memorat Plin. l. 35. c. 11. Item virgo captiva, quam cum Munamedes II. C Poli expudatâ, deperiret, atque inde male apud suos audire inciperet, a Mustapha quoque liberiusincrepitus, cultu superbissimo adornatam, in contionem produxit, ibique, expositâ omnium oculis eius formâ, ac verbis etiam dilaudatâ, ut se virum probaret adversus omnes affectus fortem, prehensâ misellae comâ, mox caput illi acinace desecuit. Vide Casaub. ad Tib. Claud. Suet. c. 34. Devoce vero Graeca Ε᾿ιρήνη Pax, et hinc ortis, Cl. Suicer. Thes. Eccl. ut et infra suo loco.II.IRENEUXOR Leonis IV. ex eo Constantini VII. Imp. mater, imperavit cum filio Annis 9. A. C. 783. Irene et Constantiaus Synodum in Nicaea urbe 301. Episcoporum celebrârunt, in qua Sanctorum imagines sunt restitutae. Blon. Constantinus iam adultus, matrem haud amplius passus, imperio deiecit, in ordinem redegit, et solus regnavit Annis 7. ireneautem hanc repulsam aegre ferens, filium dolo captum, effossis oculis coniecit in carcerem, in quo exhalavit animam, A. C. 798. Sole per 17. dies, Constantinopoli, Eclipsi obscurâto. Theophan. in Ann. Tum imperavit sola An. 5. doner A. C. 802. sub Nicephoro Mitylenem relegata, eo ipso tempore, quo Car. Mag. vanâ nuptiarum spe lactabat, ibi paulo post Obiit. Cedren. in Compend. Crantz. l. 1. c. 15. Metrop. Zonaras, tom. 3.III.IRENEins. vide Calauria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.